- PETAVIUS Dionyius
- PETAVIUS DionyiusAurelianensis Gallus, Iesuita celebris. Emisit A. C. 1627. libros 13. de Doctrina Temporum, quos duobus complexus est tomis. Prior octo libris comprehendit τὰ τεχνικὰ temporum, h. e. quae ad artificiosam Scientiae compagem pertinent: ut de varia horarum, dierum, mensium, annorumque ratione. Quae principia sunt ἐπιςτημονικὰ alterius partis. posterior tomus libris quatuor complectitur ea, quae in ratione Epocharum, atque intervallorum sunt obscura, eoque controversa. His 12. libris accedit decimus tertius, qui ἀποτέλεσμα sive usum fructumque superiorum continetlibrorum: ac Chronicon est omnis aevi usque ad annum 532. quo pax inita est inter Romanos ac Persas. Postea Idem fecit Rationarium temporum, itidem libris 13. quod saepius editum, correctum, auctum. Eius quoque prdoiit Psalmorum aliorumque Canticorum in Script. paraphrasis Graecis versibus, quae exstat cum interpretatione Latina, 8. Parisiis A. C. 1617. Vossio de Scient. Mathematicis c. 41. §. 24. Permulta post Scaligerum optime observavit. Sed iudicium interponere difficile inter eos, quorum uterque praeclare adeo de Chronologia meritus est, ut nullis plus haec Scientia debeat. Vide quoque Gassendum in vita Peirescii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.